SALMI SUL NOME DI GESU’

Hymnus

Jesus dulcis memoria,

Dans vera cordi gaudia:

Sed super mel, et omnia

Eius dulcis præsentia.

Nil canitur suavius,

Nil auditur iucundius,

Nil cogitatur dulcius,

Quam Jesus Dei Filius.

Jesu, spes pœnitentibus,

Quam pius es petentibus,

Quam bonus te quarentibus,

Sed quid invenientibus?

Nec lingua valet dicere,

Nec litera exprimere,

Expertus potest credere,

Quid sit Jesum diligere.

Sis, Jesu, nostrum gaudium

Qui es futurum præmium.

Sit nostra in te gloria,

Per cuncta semper sæcula. Àmen.

-J-

I.. Antiph. In nomine Jesu,

Salmo XCIX

Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos; 

Populus ejus, et oves pascuae ejus. Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis; confitemini illi.

Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus; in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus. Gloria Patri, et Filio, etc.

 I. Antiph, In nomine Jesu, omne genuflectatur cœlestium, terrestrium ed infernorum.

-E-

II. Antiph. Ego autem in Domino gaudebo, et exultate in Deo Jesu meo.

Salmo XIX

Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.

Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus.

Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Gloria Patri, et Filio, etc. etc.

 II. Antiph. Ego autem in Domino gaudebo, et exultate in Deo Jesu meo.

-S-

III. Antiph. Sanctum et terribile.

Salmo XI

Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.

In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Gloria Patri, etc.

 III. Antiph. Sanctum et terribile Nomen eius: initium sapientiæ timor Domini.

-U-

Antiph. Vocabis Nomen eius Jesum.

Salmo XII.

Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?

Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? respice, et exaudi me, Domine Deus meus.

Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.

Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; ego autem in misericordia tua speravi.

Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.Gloria Patri, et Filio, etc. etc.

 Antiph. Vocabis nomen eius Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

-S-

V. Antiph. Sitivit anima mea.

Salmo CXXVIII

  Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;

Sæpe expugnaverunt me a juventute mea; etenim non potuerunt mihi.

Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

Dominus justus concidit cervices peccatorum. Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit,

de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini. Gloria Patri, et Filio etc. etc.  

Antiph. Sitivit anima mea ad Nomen sanctum tuum, Domine.

Hymnus.

Jesu rex admiràbilis.

Et triumphator nobilis,

Dulcedo ineffabilis

Totus desiderabilis.

Quando cor nostrum visitas,

Tunc lucet et veritas

Mundi vilescit vanitas,

Et intus fervet charitas.

Jesu dulcedo cordium,

Fons vivus, lumen mentium,

Excèdens omne gàudium.

Et omne desiderium.

Jesum omnes agnòscite.

Amorem eius poscite:

Jesum ardenter quærite,

Quærendo inardescite.

Té nostra, Jesu, vox sonet,

Nostri te mores exprimant;

Te corda nostra diligant

Et nunc, et in perpetuum. AMEN

V.- Sit Nomen Domini benedictum.

R.- Ex hoc nunc et usque in sæculum.

OREMUS.

Deus, qui Unigenitum Filium tuum costituisti humani generis Salvatorem, et Jesum vocari iussisti, concede propitius, ut cuius sanctum Nonem veneramur in terris eius quoque aspectu perfruamur in coelis. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Chi recita ogni giorno i 5 Salmi le cui lettere iniziali compongono il nume di Gesù (Jesus) con gli Inni e le Orazioni, lucra l’indulgenza di 7 anni e 7 quarantene per ogni volta; ed in ogni mese Indulgenza Plenaria, in un giorno ad arbitrio, in cui confessato e comunicato pregherà al solito — Chi li recita frequentemente nell’anno, guadagna Indulgenza Plenaria nei giorni della Circoncisione (1 gennaio), del SS. Nome di Gesù ( Domenica 2 dopo l’epifania), e nella festa di Gesù Nazareno (23 ottobre ), purché confessato e comunicato pregherà come al solito — Possono tutte applicarsi alle Anime del Purgatorio [Pio VII, 13 giugno 1815 e 13 novembre 1821].

 

 

 

 

Autore: Associazione Cristo-Re Rex regum

Siamo un'Associazione culturale in difesa della "vera" Chiesa Cattolica.