I 5 Salmi del Nome di Maria

I 5 Salmi del Nome di Maria

Davide-renome di MariaMaria Regina

[ … per cui Pio VII, 13 giugno nel 1815, accordò ai fedeli tutti ogni volta: indulgenza di 7 anni e 7 quarantene; indulg. Plen. una volta al mese ad arbitrio a chi li avrà recitati per un mese intero, conf. e comun. pregherà secondo la mente del S. Pontefice (Gregorio XVIII, successore di Gregorio XVII, Card. Siri –ndr.-); Indulg. Plen. nella festa del Nome di Maria, alle sudd. condizioni a chi li avrà recitati di frequente tra l’anno – Manuale di Filotea del sac. G. Riva; XXX ed. Milano 1888-Imprim.]. Il Nome sublime e dolcissimo di Maria risulta composto dalla prima lettera di ogni salmo.

-I-

Magnificat : – “M

Ant. Mariæ Nomen.

“Magníficat anima mea Dóminum.

Et exsultávit spíritus meus: in Deo, salutári meo.

Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

Quia fecit mihi magna, qui potens est: et sanctum nomen eius.

Et misericórdia eius, a progénie in progénies: timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.

Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israël púerum suum: recordátus misericórdiæ suæ.

Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini eius in sǽcula”.

Gloria Patri, etc.

Ant. Mariæ Nomen cunctas illustrat ecclesias, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum Nomen ejus.

 

-II-

Salmo CXIX – A

Ant. A solis ortu.

“Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Sagittae potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis”.

Gloria Patri, etc.

Ant. A solis ortu usque ad occasum. Laudabile Nomen Domine et Mariæ matris ejus.

-III-

Salmo CXVIII – [Ghimel] – R

Ant. Refugium est.

“Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua.

Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.

Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.

Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

Nam et testimonia tua meditatio mea est; et consilium meum justificationes tuae.

Adhæsit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.

Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.

Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.

Dormitavit anima mea præ tædio; confirma me in verbis tuis.

Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.

Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.

Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.

Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum”.

 

Ant. Refugium est in tribulationibus: Mariæ Nomen omnibus illud invocantibus.

 

-IV-

Salmo CXXV – I

Ant. In universa terra.

“In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione.

Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.

Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos”.

 

Ant. In universa terra: admirabiles Nomen tuum, o Maria.

 

-V-

Salmo CXXII – A

Ant. Annunciaverunt.

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.

“Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum;

sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis”.

Ant. Annunciaverunt cœli, Nomen Mariæ; et viderunt omnes populi gloriam ejus.

V.: Sit Nomen Virginis Mariæ benedictum.

R.: Ex hoc nunc ed usque in speculum. 

Oremus.

“Concede quæsumus Omnipotens Deus, ut fidelis tui, qui sub sanctissimo virginis Mariæ Nomine et protectione lætantur, ejus pia intercessione, a cunctis malis liberentur in terris, et ad gaudia æterna pervenire mereantur in cœlis. Per Dominum, etc.”

Autore: Associazione Cristo-Re Rex regum

Siamo un'Associazione culturale in difesa della "vera" Chiesa Cattolica.